Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Matthew 17

The Gospel According to St. Matthew

Return to Index

Chapter 18

1

 in illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes quis putas maior est in regno caelorum 

2

 et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorum 

3

 et dixit amen dico vobis nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum caelorum 

4

 quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste hic est maior in regno caelorum 

5

 et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipit 

6

 qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris 

7

 vae mundo ab scandalis necesse est enim ut veniant scandala verumtamen vae homini per quem scandalum venit 

8

 si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te abscide eum et proice abs te bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum 

9

 et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proice abs te bonum tibi est unoculum in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis 

10

 videte ne contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui in caelis est 

11

 venit enim Filius hominis salvare quod perierat 

12

 quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam quae erravit 

13

 et si contigerit ut inveniat eam amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem quae non erraverunt 

14

 sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in caelis est ut pereat unus de pusillis istis 

15

 si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum 

16

 si autem non te audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum 

17

 quod si non audierit eos dic ecclesiae si autem et ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanus 

18

 amen dico vobis quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in caelo et quaecumque solveritis super terram erunt soluta et in caelo 

19

 iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quacumque petierint fiet illis a Patre meo qui in caelis est 

20

 ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum 

21

 tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei usque septies 

22

 dicit illi Iesus non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies 

23

 ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis 

24

 et cum coepisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta 

25

 cum autem non haberet unde redderet iussit eum dominus venundari et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et reddi 

26

 procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi 

27

 misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei 

28

 egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios et tenens suffocabat eum dicens redde quod debes 

29

 et procidens conservus eius rogabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi 

30

 ille autem noluit sed abiit et misit eum in carcerem donec redderet debitum 

31

 videntes autem conservi eius quae fiebant contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia quae facta erant 

32

 tunc vocavit illum dominus suus et ait illi serve nequam omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me 

33

 non ergo oportuit et te misereri conservi tui sicut et ego tui misertus sum 

34

 et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus quoadusque redderet universum debitum 

35

 sic et Pater meus caelestis faciet vobis si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris 

Matthew 19

 

 

 

Please Click the Ads.

Clicking the Ads helps us to keep this free Bible website open for everyone.

Thanks!

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: